12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

amissa superioris sui potentia, in se venisse. Conterunturetiam, quia, relictis coelestibus, terram quaerunt. Quaeautem major poterit esse contritio quam deserto creatorecreaturam quaerere; desertis supernis gaudiis, infimisrebus inhiare? Unde bene per Prophetam dicitur: Humiliatautem peccatores usque ad terram (Psal. CXLVI, 6).Amissis enim coelestibus, terrenum est omne quod sitiunt;et dum plus videri conantur, minus est quod appetunt. Dequibus recte per Jeremiam dictum est: Recedentes a te,in terra scribentur (Jerem. XVII, 13). At contra de electisdicitur: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis(Luc. X, 20). Ista ergo contritio prius serpit in mente, utpostmodum procedat in opere; prius fundamentacogitationis concutit, ut postmodum fabricam operationisallidat. Unde summa est cura satagendum ut illic viteturubi oritur. Scriptum namque est: Omni custodia serva cortuum, quoniam ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Etrursum scriptum est: Ex corde ex<strong>eu</strong>nt cogitationes malae(Matth. XV, 18). Intus ergo vigilandum est ne mens dumextollitur cadat. Intus servemus omne quod foris agimus.Si enim semel medullam cordis elationis putredoconsumpserit, citius corruit cortex vacua externaevisionis. Notandum vero est quia dum aliis cadentibus adstandum alii solidari perhibentur, electorum numeruscertus et definitus ostenditur. Unde etiam PhiladelphiaeEcclesiae per angelum dicitur: Tene quod habes, ne aliusaccipiat coronam tuam (Apoc. III, 11).21. Doctrina Ecclesiae de praedestinatione etreprobatione spem nutrit humilium, et elationemsuperborum premit. Innumerabiles sunt reprobi.---Hacergo sententia, qua narratur aliorum erigi, aliorum autemvita confringi, et spes nutritur humilium, et elatio premitursuperborum, dum et illi bona possunt amittere de quibussuperbiunt, et isti ea percipere quae quia non habebantcontemnuntur. Formidemus igitur in his quae accepimus,nec eos qui illa necdum assecuti sunt desperemus. Quidenim sumus hodie novimus, quid autem post paululum18

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!