12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

a superbiae tumore servanda. Non enim ante oculos Deivacuae transvolant cogitationes nostrae; et nullamomenta temporis per animum trans<strong>eu</strong>nt sine staturetributionis. Intus ergo videt D<strong>eu</strong>s quod mentem elevat,et idcirco permittit foris invalescere quod deponat. Intusprius extollitur, quod foris postmodum luxuriaecorruptione feriatur. Occultam videlicet culpam sequituraperta percussio, ut malis exterioribus interiora punianturet cor publice corruat, quod latenter tumebat. Hincquippe per Osee contra Israelitas dicitur: Spiritusfornicationis in medio eorum, et Dominum noncognoverunt (Ose. V, 4). Qui ut ostenderet quod causalibidinis ex culpa proruperit elationis, mox subdiditdicens: Et respondebit arrogantia Israel in faciem ejus(Ibid., 5). Ac si diceret: Culpa quae per elationem mentisin occulto latuit per carnis luxuriam in aperto respondit.Proinde per humilitatis custodiam servanda est munditiacastitatis. Si enim pie spiritus sub Deo premitur, caroillicite super spiritum non levatur. Habet quippe spirituscommissum sibi dominium carnis, si tamen sub Dominorecognoscit jura legitimae servitutis. Nam si auctoremsuum superbiendo contemnit, jure et a subjecta carnepraelium suscipit. Unde et ille primus inobediens mox utsuperbiendo peccavit, pudenda contexit (Genes. III, 7).Quia enim contumeliam spiritus Deo intulit, moxcontumeliam carnis invenit. Et quia auctori suo essesubditus noluit, jus carnis subditae quam regebat amisit,ut in seipso videlicet inobedientiae suae confusioredundaret, et superatus disceret, quid elatus amisisset.29. Si cordis humilitatem negligamus, D<strong>eu</strong>s carnisintegritatem despicit.---Nullus ergo postquam supernaappetere coeperit, si carnis voluptate prosternitur, tuncse victum judicet, cum aperte superatur. Si enimplerumque virus libidinis de radice nascitur elationis, tunccaro vicit, cum spiritus latenter intumuit: jam tunc animaper originem culpae in petulantiam jumentorum cecidit,cum efferendo se, more volucrum, ultra quam debuit63

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!