12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

coalescit. Igitur os angustum nullum subter se diciturhabere fundamentum, quia peccati inquinatio subsistendijus non habet proprium. Quia vero a fundo diciturfundamentum, possumus etiam fundamentum pro fundopositum non inconvenienter accipere, sicut auditus abaure dicitur, et tamen plerumque ipsa auris auditusnomine designatur. Cum ergo diceret os angustum,explere profundi voraginem volens, subdidit: Et nonhabente fundamentum subter se. Quem enim rapitiniquitas, infernus absorbet. Internus vero recte fundumnon habere creditur, quia quisquis ab illo rapitur, inimmenso profundo devoratur. Immensam namque ejusexplere latitudinem volens propheta, ait: Dilatavitinfernus animam suam, et aperuit os suum absque ullotermino (Isai. V, 14). Sicut ergo sine termino dilatatusdicitur qui ad se plurimos trahit, ita sine fundo altus nonincongrue creditur, quia eos quos in se suscipit, quasi inquadam abysso suae immensitatis absorbet. Itaque cumdiceret: Salvabit te de ore angusto latissime, aptesubjunxit: Et non habente fundamentum subter se. Ac sidiceret: De ore angusto salvabit quod sub se fundum nonhabet, quia enim per peccatum tenditur ad infernum,quem a peccato salvat, de ore angusto liberat. Quemvero de ore angusto eripit, ab inferni profundo subducit.69. Quamvis etiam aliter intelligi potest. Nam sicutqui in put<strong>eu</strong>m mergitur putei profundo retinetur, itacorruens quasi in quodam fundi loco consisteret anima, sisemel lapsa in aliqua se peccati mensura retineret. Sedcum peccato in quod labitur non potest esse contenta,dum quotidie ad deteriora dejicitur, quasi in puteo quocecidit fundum non invenit quo figatur. Esset enim fundusputei, si fuisset mensura peccati; unde bene alias dicitur:Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit(Prov. XVIII, 3). Redire namque dissimulat, quia misererisibi posse desperat. Sed cum desperando ampliuspeccat, quasi puteo suo fundum subtrahit, ne ubi retineripossit inveniat. Sequitur:97

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!