12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

139respectus excitamur, diu clausos mox eosdem ad veritatislucem oculos mentis aperimus, quae egimus malameminimus, quam districtus judex contra haec veniatvidemus: versatur mente quantus ille sit tanti judicisadventus, quae tunc illa sit hominum angelorumquefrequentia, quanta vi contra reprobos et ardentiapugnent elementa, quam terribiliter aeterna prodeat dedistricti judicis ore sententia, qua reprobis dicitur:Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quipraeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41).Eorumdem poena reproborum ante oculos volvitur, etquae sint gehennae tenebrae, cum gravi amaritudinisobscuritate pensatur. Quia ergo superbum cor priusterrore concutitur, ut concussum in amore solidetur, rectenunc dicitur: Audiet auditionem in terrore vocis ejus. Ubiet bene subjungitur: Et sonum de ore illius procedentem34. Utrumque praestat spiritus sanctus de ore Dominiprocedens.---Sonus de ore Dei est vis timoris de supernairruens aspiratione, quia cum nos de venturis Dominusaspirando replet, procul dubio de male gestis praeteritisterret. Potest autem per os Dei, unigenitus designariFilius, qui sicut brachium ejus dicitur, quia per <strong>eu</strong>m cunctaPater operatur, de quo propheta ait: Et brachium Dominicui revelatum est (Isai. LIII, 1)? de quo Joannes dicit:Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3); ita etiam osdicitur. Hinc est enim quod propheta ait: Os enim Dominilocutum est haec (Isai. LVIII, 14). Per quem nobis omnialoquitur, ac si oris nomine patenter diceretur verbum,sicut nos quoque pro verbis linguam dicere solemus, utcum Graecam, vel Latinam linguam dicimus, Latina velGraeca verba monstramus. Os ergo Domini non immeritoipsum accipimus. Unde et ei sponsa in Canticiscanticorum dicit: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1).Ac si dicat: Tangat me dulcedine praesentiae unigenitiFilii redemptoris mei. Per sonum vero oris potest ejusdemDomini sanctus Spiritus designari. Unde et alias inejusdem Spiritus significatione scriptum est: Factus est

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!