12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

aliquando pro similitudine, aliquando pro veritate poniconsuevit. Pro similitudine enim quasi ponitur, sicutApostolus dicit: Quasi tristes, semper autem gaudentes (IICor. VI, 10). Pro veritate vero ponitur, sicut Joannes ait:Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre(Joan. I, 14). Hoc autem loco nihil differt utrum prosimilitudine an pro veritate sit positum, quia quolibetdicatur ordine, aperte prava malorum vita signatur.Impios vero Scriptura sacra proprie infideles appellat.Hac namque distantia peccatores ab impiis discernuntur,quia cum omnis impius sit peccator, non tamen omnispeccator est impius. Peccator enim dici etiam qui in fidepius est potest. Unde Joannes ait: Si dixerimus quiapeccatum non habemus, ipsi nos seducimus (I Joan. I, 8).Impius vero proprie dicitur qui a religionis pietateseparatur. De talibus enim propheta ait: Non resurgentimpii in judicio (Psal. I, 5). Locus autem videntium sanctaEcclesia vocatur. In ipsa enim recte consistitur, ut lumenverum, quod D<strong>eu</strong>s est, videatur. Unde ad Moysen dicitur:Est locus penes me, et stabis supra petram cum transeatmea majestas (Exod. XXXIII, 21). Et post paululum:Auferam manum meam et videbis posteriora mea (Ibid.,23). Per locum quippe Ecclesia, per petram Dominus, perS. Moysen vero multitudo plebis Israeliticae figuratur,quae Domino in terra praedicante non credidit. Ipsa ergoin petra stetit, terga Domini trans<strong>eu</strong>ntis aspiciens, quiavidelicet post passionem ascensionemque dominicam,intra sanctam Ecclesiam deducta, fidem Christi perciperemeruit; et cujus praesentiam non vidit, ejus posterioracognovit. Dicatur ergo de his, quos intra sanctamEcclesiam divina ultio invenit in iniquitatibus perdurantes,dicatur de his quorum vitam Paulus apostolus notat, Quiconfitentur se nosse D<strong>eu</strong>m, factis autem negant (Tit. I,16): Quasi impios percussit eos in loco videntium. Ibiquippe stabant, ubi D<strong>eu</strong>m videre videbantur. Ibi tenebrasdilexerunt, ubi lumen veritatis aspicitur. Et quamvisapertos habuerunt oculos in fide, tenuerunt tamen eosclausos in opere. Unde bene et de Judaea dicitur:24

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!