12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

174VERS. 24.---Ideo timebunt <strong>eu</strong>m viri, et non audebuntcontemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.75. Qui recte praedicant, sed non vivunt,damnationis suae praecones fiunt.---Hoc loco Eliu viroseos qui ad intelligentiam sunt fortes appellat. Etnotandum quod non ait: Et non audebunt contemplarisapientes; sed, Qui sibi videntur esse sapientes. Quibusvidelicet verbis peritos quidem, sed arrogantes insinuat.Eliu ergo dum multa fortiter sentit, in locutionis suae finese tetigit. Viri namque arrogantes et docti cum recte nonvivunt, sed tamen recta dicere doctrinae impulsionibuscompelluntur, ipsi damnationis suae aliquomodopraecones fiunt, quia dum ea quae agere respuuntpraedicantes insinuant, suis se vocibus damnatosclamant. Contra quos bene per Psalmistam dicitur:Conversi sunt in arcum perversum (Psal. LXXVII, 57). Arcusquippe perversus ipsum a quo intenditur percutit. In dictisautem suis arrogantium linguae arcui perverso suntsimiles, quia dum contra elationem verba faciunt in suisauctoribus sagittas figunt. Unde summa curaprovidendum est ne accepta sapientia, cum ignorantiaetenebras illuminat, lumen humilitatis tollat, et jamsapientia esse nequeat. Quae etsi virtute locutionisfulgeat, elationis tamen velamine cor loquentis obscurat.76. Alia bona summa, alia media.---Alia namque suntbona summa, alia bona media. Bona enim summa sunt,fides, spes, charitas. Quae cum veraciter habentur, inmalum inflecti non possunt. Bona autem sunt media,prophetia, doctrina, curationum virtus, et caetera (I Cor.XII, 10), quae ita inter utrumque sunt posita, ut aliquandoper haec sola aeterna patria, aliquando vero gloriaterrena requiratur. Medias ergo has virtutes dicimus,quas ad quodcunque mens appetit inclinamus. Quibusperceptis ita uti animus sicut terrenis divitiis potest. Perterrenas namque divitias alii in gloriae ostentationesuperbiunt, alii erga proximorum indigentiam ministeria

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!