12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

175pietatis operantur. Cum per doctrinam igitur atqueprophetiam laus exterior quaeritur, quasi per corporalesdivitias terrenae gloriae culmen ambitur. Cum verodoctrina atque prophetia lucrandis animabus impenditur,quasi acceptae divitiae egenis fratribus largiuntur. Quiaergo saepe per ipsa dona, quae se percipere exsultat, amanu dantis incautus animus elongat, vigilanti provisionecurandum est ut et prius subigantur vitia, et post subcircumspectione dona teneantur. Nam si in eis mensincaute se deserit, non per haec adjuta subvehitur, sedquasi pro anteactis laboribus remunerata reprobatur.Unde fit etiam ut accepta virtus dum in usu transitoriaelaudis assumitur, quia vitio militat, virtus non sit. Quiaenim origo virtutis humilitas est, illa in nobis virtusveraciter pullulat, quae in radice propria, id est inhumilitate perdurat. A qua nimirum si abscinditur arescit,quia vivificantem se in intimis humorem charitatis perdit.77. Mira S. Davidis in summis humilitas. Pugnandohostes; humilitatem sectando semetipsum vicit.---Sed quiaper hoc quod ab Eliu dicitur, Non audebunt contemplariomnes qui sibi videntur esse sapientes, occulta cordiselatio reprobatur, intueri libet quanta virtutum muneraDavid perceperat, atque in his omnibus quam forti sehumilitate servabat (I Reg. XVII, 36; XVIII, 25). Quem enimnon extolleret ora leonum frangere, ursorum brachiadissipare, despectis prioribus fratribus eligi, reprobatorege ad regni gubernacula ungi, timendum cunctis unolapide Goliam sternere, a rege proposita, extinctisAllophylis, numerosa praeputia reportare, promissumtandem regnum percipere, cunctumque Israeliticumpopulum sine ulla contradictione possidere (II Reg. III,18)? Et tamen cum arcam Dei in Jerusalem revocat (Ibid.,VI, 14), quasi oblitus praelatum se omnibus, admistuspopulis ante arcam saltat. Et quia coram arca saltare, utcreditur, vulgi mos fuerat, rex se in divino obsequio persaltum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariterpraetulit, sese sub Domino et exaequando minimis, et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!