12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

praecipitatione, committitur, quod tamen consilio etdeliberatione damnatur. Ex infirmitate enim plerumquesolet accidere amare bonum, sed implere non posse. Exstudio vero peccare est bonum nec facere nec amare.Sicut ergo nonnunquam gravius est peccatum diligere,quam perpetrare, ita nequius est odisse justitiam quamnon fecisse. Sunt ergo nonnulli in Ecclesia qui non solumbona non faciunt, sed etiam persequuntur; et quae ipsifacere negligunt, etiam in aliis detestantur. Horumpeccatum scilicet non ex infirmitate vel ignorantia, sed exsolo studio perpetratur, quia videlicet si vellent implerebona, nec tamen possent, ea quae in se negligunt saltemin aliis amarent. Si enim ea ipsi vel solo voto appeterent,facta ab aliis non odissent; sed quia bona eademaudiendo cognoscunt, vivendo despiciunt,animadvertendo persequuntur, recte dicitur: Qui exindustria recesserunt ab eo. Unde et apte subjungitur:CAPUT XIIIBID.---Et omnes vias ejus intelligere noluerunt.29. Quam graviter delinquant, qui sua ignorantiaimpunitatem peccandi quaerunt. Aliud est nescisse, aliudscire noluisse.---Non enim ait: Infirmitate non intelligunt,sed, intelligere noluerunt, quia saepe quae faceredespiciunt, etiam scire contemnunt. Quia enim scriptumest: Servus nesciens voluntatem domini sui, et faciensdigna plagis, vapulabit paucis; et servus sciensvoluntatem domini sui, et non faciens juxta eam, plagisvapulabit multis (Luc. XII, 47); impunitatem peccandiexistimant remedium nesciendi. Qui nimirum solasuperbiae caligine tenebrescunt, atque ideo nondiscernunt quia aliud est nescisse, aliud scire noluisse.Nescire enim ignorantia est; scire noluisse, superbia. Ettanto magis excusationem non possunt habere quianesciant, quanto magis eis etiam nolentibus opponiturquod cognoscant. Unde per Salomonem dicitur: Nunquid28

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!