12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

152pravitates suas, atque impudenter gestas impudentiusdefendendo multiplicent: certe ipsi sibi in conscientiatestes sunt quia excusabiles non sunt. Eo enim ipso quorationabilem creaturam D<strong>eu</strong>s hominem condidit, in manuomnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.Sed quia Eliu de pravitate singulorum sententiamprotulit, illico ad ipsum pravitatis auctorem, per quemunumquodque malum oboritur, mentis oculos deflectit, utquia uno hoc versu pravi capitis membra perstrinxerat,etiam hoc ipsum membrorum caput sub brevitatedescribat. Vel certe quia superius, nubium Dei virtutesintulerat, agit nunc ut contra bonorum vitam etiamadversarii impugnationes innotescat. Nam sequitur:CAPUT XXVIVERS. 8.---Ingredietur bestia latibulum suum, et inantro suo morabitur.49. Diaboli antrum Antichristus, et reprobi omnes.---Quis alius nomine bestiae, nisi antiquus hostis accipitur,qui deceptionem primi hominis saevus impetiit, etintegritatem vitae illius male suadendo laniavit? Contraquem prophetae vocibus de sancta electorum Ecclesia inantiquum statum restauranda promittitur: Et mala bestianon transibit per eam (Isai. XXXV, 9). Sed haec bestiacum post Redemptoris adventum, post praedicatorumvoces, quasi post tonitruum nubium in fine mundi illumdamnatum hominem qui Antichristus vocatur invaserit,quid aliud quam latibulum suum ingreditur, ut in antroproprio demoretur? Vas quippe illud diaboli antrum aclatibulum bestiae est, ut insidians hominibus viam hujusvitae carpentibus, in illo et per signa lateat, et permalitiam occidat. Qui tamen omnium reproborum cordaetiam nunc priusquam apertus appareat possidet, eaqueper occultam malitiam quasi proprium antrum tenet,atque ad omne quod nocere bonis appetit in eorum se

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!