12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

etiam de ipso eorum capite scriptum est: Faciet etprosperabitur (Dan. VIII, 12). Hinc rursus de eodemdicitur: Et dolus in manu ejus dirigetur (Dan. VIII, 25). Inmanu quippe Antichristi dolus dirigitur, quia in hoc quodcontra bonos proposuerit implere temporaliter nullaadversitate praepeditur. Hinc rursus per Salomonemdicitur: Prosperitas stultorum perdet illos (Prov. I, 32).Manifestum ergo perditionis indicium est, quandoaffectatis iniquitatibus subsequens favet effectus, et nullacontrarietas impedit quod mens perversa conceperit.Nam saepe pravorum hominum dum tardantur vota,mutantur; et dum difficultatem perfectionis sentiunt,reatum malae actionis agnoscunt; et quibus prius invitiscontradicitur, volentes postmodum hoc quod conceperant,adversantur. Quia igitur malos cum deserit Dominuspraevalere permittit, et unde superborum nequitiaperficitur, inde humilium longanimitas consummatur,dicatur recte: Ibi clamabunt, et non exaudiet proptersuperbiam malorum. Sequitur:CAPUT XIX68VERS. 13.---Neque enim frustra audiet D<strong>eu</strong>s, etOmnipotens singulorum causas intuebitur.34. Desideria sanctorum eo cumulatius exaudiuntur,quo tardius.---Notandum quod duo sunt dicta, quia etclamantem non frustra audit, et tamen quod patiturrespicit, et exaudire voces dissimulat, et quodunusquisque tolerat non ignorat. Nemo ergo qui tardiusauditur credat quod a superna cura negligatur. Saepeenim nostra desideria, quia celeriter non fiunt,exaudiuntur; et quod impleri concite petimus, et ipsamelius tarditate prosperatur. Saepe vox nostra eoperficitur quo differtur; et cum superficietenus petitionegligitur, vota nostra altius in cogitationum radicecomplentur: sicut et semina messium gelu pressasolidantur; et quo ad superficiem tardius ex<strong>eu</strong>nt, eo ad

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!