12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

insensibiliter perdens, a forma prioris fortitudinis dumnescit senescit. Unde et per prophetam sub Ephraimspecie dicitur: Comederunt alieni robur ejus, et nescivit;sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit (Oseae II,9). Cum vero semetipsam quaerit, et subtiliter poenitendose discutit, ab ipsa hac vetustate sua lota lacrymis etmoerore incensa renovatur, et quae jam pene inveteratafrixerat, per subministrata interni amoris studia novumcalet. Unde Paulus apostolus usu mortalis vitaeveterascentes discipulos admonet, dicens: Renovaminispiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23).15. Ut hoc agamus, nos admonent exempla SS.Patrum et divina praecepta.---Sed ad haec agenda valdeexempla patrum et sacri eloquii praecepta nos adjuvant.Si enim sanctorum opera inspicimus, et divinis jussionibusaurem praebemus, alia nos contemplata, alia auditasuccendunt, et cor nostrum torpore non constringitur, dumimitatione provocatur. Unde bene ad S. Moysen dicitur:Ignis in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos,subjiciens mane lingua per singulos dies (Levit. VI, 12).Altare quippe Dei est cor nostrum, in quo jubetur ignissemper ardere, quia necesse est ex illo ad Dominumcharitatis flammam indesinenter ascendere. Cui persingulos dies sacerdos ligna subjiciat, ne exstinguatur.Omnis enim Christi fide praeditus membrum utique summisacerdotis effectus est, sicut cunctis fidelibus Petrusapostolus dicit: Vos autem genus electum, regalesacerdotium (I Pet. II, 9). Et sicut Joannes apostolus dicit:Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes (Apoc. II, 6).Sarcerdos ergo in altari ignem nutriens, quotidie lignasubjiciat, id est fidelis quisque, ne in eo charitatis flammadeficiat, in corde suo tam exempla praecedentium quamsacrae Scripturae testimonia congerere non desistat.Nam quasi quaedam fomenta igni dare est in excitationecharitatis vel exempla patrum vel praecepta dominicaministrare. Quia etenim interna novitas nostra ipsaquotidie hujus vitae conversatione veterascit, ignis iste12

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!