12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Reges in solio collocat in perpetuum. Semetipsos enimregendo, ad tempus fatigati sunt, sed in regni erectionisaeternae solio in perpetuum collocantur; et eo illicaccipiunt alios digne judicare, quo hic nesciuntsibimetipsis nequiter parcere. Hinc enim alias dicitur:Donec justitia convertatur in judicium (Psal. XCIII, 15).Paulus de se suisque consortibus dicit: Ut nos efficeremurjustitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Justitia ergo in judiciumvertitur, quia hi qui nunc juste atque irreprehensibilitervivunt, tunc judicandi potentiam nanciscuntur. HincLaodiceae Ecclesiae Dominus dicit: Qui vicerit, dabo eisedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedicum Patre meo in throno ejus (Apoc. III, 21). VincensDominus in throno cum Patre sedisse se asserit, quia postpassionis certamina, post resurrectionis palmam, clariusse omnibus quod potestati Patris esset aequalis indicavit,eique se non disparem calcato mortis aculeo innotuit.Unde et Mariae necdum credenti se Patri similem, dicit:Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem (Joan.XX, 17). Nobis enim in throno filii sedere, est ex ejusdemFilii potestate judicare. Quia enim judicii principatum exejus virtute percipimus, velut in throno ejus residemus.Nec abhorret a vero quod alias super duodecim thronosventuros testatur esse discipulos (Matth. XIX, 28), hic veroin throno suo perhibet esse sessuros. Per thronos quippeduodecim universale judicium, per thronum vero Filisingulare culmen judiciariae potestatis ostenditur. Hocergo duodecim thronis, quod uno throno Filii designatur,quia videlicet universale judicium ex Mediatoris nostriinterventione percipitur. Dicatur ergo: Reges in soliocollocat in perpetuum.54. Sanctorum sessio est aeterna. Prius humiliati,erigentur.---Apte autem in perpetuum subdens apertequid dicat insinuat. Si enim de terreni regni solio diceret,nullatenus in perpetuum subdidisset, quia qui illudarripiunt, profecto non in eo in perpetuum, sedtemporaliter collocantur. Bene autem subdidit: Et illic86

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!