12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

165ignorantia perfecte doceatur, et calore amoris adsuperna ferveat, dum minora esse quae cognovit ininfimis pensat, recte subjungitur:CAPUT XXXVIIIVERS. 17.---Nonne vestimenta tua calida sunt, cumperflata fuerit terra Austro?63. Qui Ecclesiae inhaerent, afflatu sancti Spiritusincalescunt.---Saepe beatum Job figuram sanctaeEcclesiae tenere jam diximus. Vestimenta vero Ecclesiaesunt omnes qui ei fidei adunatione junguntur. De quibuseidem Ecclesiae per prophetam Dominus dicit: Vivo ego,quia omnibus his velut ornamento vestieris (Isai. XLIX, 18).Per Austrum vero, qui nimirum calidus ventus est, nonimmerito Spiritus sanctus designatur, quo quisque dumtangitur, ab iniquitatis suae torpore liberatur. Unde benein Canticis canticorum dicitur: Surge, Aquilo, et veni,Auster, perfla hortum m<strong>eu</strong>m, et fluant aromata illius(Cant. IV, 16). Aquilo enim jubetur ut surgat, ut nimirum isqui mortalium corda restringit adversarius spiritus fugiat.Auster enim venit et hortum perflat, ut ejus aromatadiffluant, quia per adventum sancti Spiritus, dum menshominum repletur, ex ea mox opinio virtutum aspergitur,ut jure jam sanctorum lingua quasi hortus Austro perflatusdicat: Christi bonus odor sumus Deo (I Cor. II, 15).Vestimenta ergo sanctae Ecclesiae calida sunt, dum terraAustro perflatur, quia hi qui ei per fidem inhaerent,ferventibus charitatis studiis inardescunt, dum eorummens sancti Spiritus afflatu perfunditur. Quod quidem etde eodem beato Job nihil obstat intelligi, quia sic haecgeneraliter in sancta Ecclesia dicimus, ut tamen permembra ejus singula specialiter teneamus.64. Ex doctorum et auditorum concordia mutua in eisfervet charitas.---Unusquisque enim qui recte vivit, atquehoc et alios docere consuevit, quasi tot vestimenta habet,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!