12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

124signari per nubes etiam prophetas diximus, necesse est utadhuc ad medium superiorum Patrum exempladeducamus. Ecce cum praeceptis coelestibus subdi perobedientiam cupimus, consideratis antiquorum patrumvestigiis juvamur. Quid enim Abraham obedientius, qui adunam vocem dominicam cognatos ac patriam deserit, etpro adipiscenda aeterna haereditate ipsum ferire nontrepidat quem senex jam et pene moriturus acceperathaeredem (Genes. XII, 4)? Cum patientiae virtutemapprehendere conamur, praecedentium exemplaconspicimus. Quid enim Isaac patientius, qui ligna portat,de holocausto interrogat, atque post paululum ligatur, etnon loquitur; arae superponitur et non reluctatur (Genes.XXII, 7)? Quid ergo isto viro dici patientius potest, quiquasi ad solatium ducitur, et requirit; ad feriendumligatur, et conticescit; et oblaturus holocaustuminterrogat, offerendus in holocaustum tacet? Cum accingiad laborum tolerantiam nitimur, exemplis praecedentibussublevamur. Quid enim Jacob laboriosius, qui apud Labantam longo tempore propinquus jure cognationis, operaexercuit servitutis, et vice obsecutus est famuli, utperfrueretur praemiis haeredis (Genes. XXX, 26)? Cumarcem continentiae et castitatis ascendere nitimur,exemplis praecedentium sublevamur. Quid enim Josephcastius, qui ad desiderium petulantis dominae, jugoluxuriae premi non potuit etiam captivus? Et quidemhominibus exstitit servus, sed contra dominantemnequitiam et in servitio liber fuit (Genes. XXXIX, 12). Cummansuetudine repleri concupiscimus, praecedentiumexemplis adjuvamur. Quid enim Moyse mansuetius, quicommissi sibi populi seditionem tolerat, et tamenirascentem Dominum pro eisdem suis persecutoribusrogat, seque pro illis divino furori objicit, quia in sanctoejus pectore etiam ex persecutione charitas ignescit(Exod. XXXII, 32)? Cum contra adversa mundi formarementis constantiam nitimur, praecedentiumconsideratione fulcimur. Quid enim Josue constantius, quiad explorandam gentium qualitatem missus, nec

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!