12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

130adjuvat, totius mundi limites ad fidem vocat, per quae etprius superbientes judicat, et post per verbumconsolationis nutriens in spe humiles roborat.23. Non omnibus fides datur.---Sed cum escas daremortalibus diceret, notandum quod non ait, omnibus, sedmultis, quia videlicet scriptum est: Non omnium est fides(II Thess. III, 2). Et quibusdam dicitur: Propterea vos nonauditis, quia ex Deo non estis (Joan, VIII, 47). Et rursum:Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me,traxerit <strong>eu</strong>m (Joan. VI, 44). Et rursum: Novit Dominus quisunt ejus (II Tim. II, 19). Unde in ipsa quoque sanctaEcclesia plurimi fidem tenent, et vitam fidei non tenent;humilitatis dominicae sacramenta percipiunt, sedhumiliari dominica imitatione contemnunt; blanda divinieloquii praedicamenta communicant, sed apud seimmanes in tumore perseverant. Unde hic quoque,postquam per cardines maris aggregatae Ecclesiaelatitudo signata est, apte subjungitur:CAPUT XIIIVERS. 32.--- Immanibus abscondit lucem.24. Superbientibus veritatis cognitio denegatur.---Immanes quippe sunt, qui se elatis cogitationibusextollunt. Quos contra per Isaiam dicitur: Vae quisapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsisprudentes (Isai. V, 21). Quos contra etiam Paulus ait:Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Rom. XII, 16).Sed his immanibus lux absconditur, quia nimirumsuperbientibus veritatis cognitio denegatur. Unde persemetipsam Veritas dicit: Confiteor tibi, Pater Dominecoeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus etprudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25):sapientes et prudentes videlicet superbientes vocans. Quienim non subjunxit: Revelasti ea stultis, sed parvulis,tumorem se damnasse innotuit, non acumen. Unde et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!