12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Ecclesiae principatum tenens a bene agente Cornelio, etsese ei humiliter prosternente, immoderatius venerarirecusavit, seque illi similem recognovit, dicens: Surge, nefeceris, et ego ipse homo sum (Act. X, 26). Sed cumAnaniae et Sapphirae culpam reperit, mox quanta supercaeteros potentia excrevisset ostendit (Act. V, 5, seq.).Verbo enim eorum vitam perculit, quam spirituperscrutante deprehendit; et summum se intra Ecclesiamcontra peccata recoluit, quod, honore sibi vehementerimpenso, coram bene agentibus fratribus non agnovit.Illic communionem aequalitatis meruit sanctitas actionis,hic zelus ultionis jus aperuit potestatis, Paulus beneargentibus fratribus praelatum se esse nesciebat, cumdiceret: Non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutoressumus gaudii vestri (II Cor. I, 23). Atque illico adjunxit:Fide enim statis. Ac si diceret: Ideo non dominamur fideivestrae, quia fide statis. Aequales enim vobis sumus, ubivos stare cognoscimus. Quasi praelatum se fratribus essenesciebat, cum diceret: Facti sumus parvuli in mediovestrum (I Thess. II, 7), et, Nos autem servos vestros perJesum Christum (II Cor. IV, 5). Sed cum culpam quaecorrigi debuisset invenit, illico magistrum se esse recoluit,dicens: Quid vultis? in virga veniam ad vos (I Cor. IV, 5)?46. Praelati dum culpas puniunt jure potestatis,aequales se iis qui corriguntur agnoscant per humilitatiscustodiam. Ipsis etiam se postponant, quare.---Summusitaque locus bene regitur, cum is qui praeest vitiis potiusquam fratribus dominatur. Cunctos quippe naturaaequales genuit; ut autem alii ad regendum aliiscommittantur, non eos natura, sed culpa postponit. Vitiisergo se debent rectores erigere, quorum et causapraeferuntur; et cum delinquentes corrigunt, solliciteattendant, ut per disciplinam culpas quidem jurepotestatis feriant, sed per humilitatis custodiam aequalesse ipsis fratribus qui corriguntur agnoscant. Quamvisplerumque etiam dignum est ut eosdem quos corrigimustacita nobis cogitatione praeferamus. Illorum namque per79

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!