12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
• No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

portum spei se collocat, si causas suas cum Dominosubtiliter pensat, si bona ejus ad memoriam revocat, simala quae bonis ejus reddidit apud semetipsam callidenon excusat, si perpendit quid ab eo juste meruit et quidclementer accepit, si vitam suam vivaciter discutit, si anteDei oculos omne quod agit examinans semetipsamsibimet non abscondit, si factam se quae non eratmeminit, si illuminatam se atque sublevatam quae intenebris jacebat agnoscit. Haec ergo in semetipsa cunctarecolligens, dum bona accepta considerat, adversa quaetolerat non accusat; nec desperatione frangitur, quaetantorum munerum consolatione roboratur, quia spem defuturis recipit, dum transacta beneficia recognoscit. Dicatitaque: Etiam cum dixeris: Non considerat, judicare coramillo, et exspecta eum. Ac si diceret: Cum idcirco Deusconsiderare non creditur, quia tarde miseretur, intimacogitationis ingredere, atque illic coram ejus oculiscausae tuae judicium suscipe; et quae ipse vivendocontulisti, vel quae misericorditer percepisti, discerne; ettunc ad spei fiduciam redis, dum bona tantae benignitatiserubescis, quatenus inter adversa fidenter exspectesquem et post delicta propitium recolis. Speranda etenimfuerant superna adjutoria, etiam si nulla beneficiapraecessissent. Sciendumque quia Deus hominem quembenigne condidit inique non spernit.36. Qui praeterita munera considerat, futura nondesperet.---Pensandum est igitur quanti est periculitransacta munera cernere, et futura desperare; quanti estpericuli si in hac procella tribulationum desperationisnaufragio frangimur, qui ad portum spei velut immensisfunibus praeteritis donis ligamur. Dicatur itaque recte:Judicare coram illo, et exspecta eum. Nam quisemetipsum coram Deo non judicat, eum dum affligiturnon exspectat. Cujus enim bona praecessisse dissimulat,adjutoria subsequi posse desperat; et cum praeteritorumobliviscitur, etiam subsequentium largitate fraudatur. Sedecce dum nos affligimur, dum consolationis gratiam70

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!