12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

super impios regnat, non est ex injustitia judicantis, sedex culpa patientis; quamvis plerique et principatum illiusnon viderunt, et tamen ejus principatui peccatorumsuorum conditione deserviunt, quia et quem dominantemsibi minime conspiciunt, <strong>eu</strong>m proculdubio perversevivendo venerantur. An non ejus membra sunt, qui peraffectatae sanctitatis speciem appetunt videri quod nonsunt? Ille namque principaliter hypocrisim sumit, qui cumsit damnatus homo, et nequam spiritus, D<strong>eu</strong>m se essementitur. Sed proculdubio ex ejus nunc corpore prod<strong>eu</strong>nt,qui iniquitates suas sub tegmine sacri honorisabscondunt, ut professione videri appetant, quod esseoperibus recusant. Quia enim scriptum est: Omnis quifacit peccatum, servus est peccati, quanto nunc liberiusperagunt perversa quae volunt, tanto ejus servitioobnixius obligantur (Joan. VIII, 34). Sed nullus, qui talemrectorem patitur, cum quem patitur accuset, quia nimirumsui fuit meriti perversi rectoris subjacere ditioni. Culpamergo proprii magis, accuset operis quam injustitiamgubernantis. Scriptum namque est: Dabo tibi reges infurore meo (Osee XIII, 11). Quid ergo illos nobis praeessedespicimus, quorum super nos regimina ex Domini furoresuscipimus? Si igitur irascente Deo secundum nostramerita rectores accipimus, in illorum actione colligimus,quid ex nostra aestimatione pensemus. Quamvisplerumque et electi subjaceant reprobis. Unde et diuDavid Saulem pertulit (I Reg. XVIII, 11); sed subsequenteculpa adulterii proditur, quia dignus tunc fuit qui tantapraepositi asperitate premeretur.35. Ob delicta gregis aliquando bonus pastorpervertitur.---Sic ergo secundum merita subditorumtribuuntur personae regentium, ut saepe qui videnturboni, accepto mox regimine permutentur; sicut Scripturasacra de eodem Saule intulit, quia cor cum dignitatemutavit. Unde scriptum est: Cum esses parvulus in oculistuis, caput te constitui in tribubus Israel (I Reg. XV, 17).Sic pro qualitatibus subditorum disponuntur acta34

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!