12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

constitutione mundi (Ibid., 34). Alii autem non judicanturet regnant qui etiam praecepta legis perfectione virtutumtranscendunt, quia nequaquam hoc solum quod cunctisdivina lex praecipit implere contenti sunt, sedpraestantiori desiderio plus exhibere appetunt quampraeceptis generalibus audire potuerunt. Quibusdominica voce dicitur: Vos qui reliquistis omnia, et secutiestis me, cum sederit Filius hominis in sede majestatissuae, sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantesduodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Et de quibuspropheta ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribuspopuli sui (Isai. III, 14). Et de quibus Salomon, cum desanctae Ecclesiae sponso loqueretur, intulit dicens:Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribusterrae (Prov. XXXI, 23). Hi itaque in extremo judicio nonjudicantur et regnant, quia cum auctore suo etiam judicesveniunt. Relinquentes quippe omnia plus promptadevotione exsecuti sunt quam juberi generaliteraudierunt. Speciali namque jussione paucisperfectioribus, et non generaliter omnibus, dicitur hocquod adolescens dives audivit: Vade et vende omnia quaehabes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo,et veni et sequere me (Matth. XIX, 21). Si enim sub hocpraecepto cunctos jussio generalis astringeret, culpaprofecto esset aliquid nos de hoc mundo possidere. Sedaliud est quod per sacram Scripturam omnibusgeneraliter praecipitur, aliud quod specialiterperfectioribus imperatur. Hi ergo recte sub generalijudicio non tenentur, qui et praecepta generalia vivendovicerunt. Sicut enim non judicantur et per<strong>eu</strong>nt, quisuadente perfidia lege teneri contemnunt, ita nonjudicantur et regnant, qui, suadente pietate, etiam ultrageneralia divinae legis praecepta proficiunt. Hinc estquod Paulus, etiam specialia praecepta transcendens,plus opere exhibuit quam institutione permissionisaccepit (I Thess. II, 7). Cum enim accepisset utEvangelium praedicans de Evangelio viveret, etEvangelium audientibus contulit, et tamen Evangelii84

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!