12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

136habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deohabemus domum non manufactam, aeternam in coelis (IICor. V, 1).30. Solus Christus coelum ascendit, quod solis ejusmembris patet.---Sed si nos quoque, qui editi in terrasumus, coelum conscendimus, ubi est quod rursum Veritasdicit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelodescendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13)?Cui nimirum sententiae statim obiviat quod haec eademVeritas dicit: Pater, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum(Joan. XVII, 24). Quae sibi in verbis suis non discrepat,sed ad inquirenda haec quasi discordantia studiumnostrae mentis inflammat. Omnes enim nos qui in ejusfide nati sumus, ejus procul dubio corpus existimus. Quiaigitur mira dispensatione pietatis membrorum suorumDominus caput factus est, repulsa reproborummultitudine, solus est etiam nobiscum. Nemo igiturascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filiushominis qui est in coelo (Joan. III, 13), quia dum nos unumcum illo jam facti sumus, unde solus venit in se, illuc solusredit etiam in nobis; et is qui in coelo semper est, adcoelum quotidie ascendit, quia qui divinitate super omniapermanet, humanitatis suae compage sese quotidie adcoelos trahit. Non ergo se desperet humana fragilitas,unigeniti sanguinem consideret, et in pretio suoconspiciat quam magna est quae tanti valet. Perpendatsollicite quo caput praecessit, et quae ad vivendumpraeceptis astringitur, ad sperandum exemplo roboretur;confidat coelos, speret supernam patriam, angelorum sesociam sciat, atque in suo capite praelatam se etiamangelis gaudeat. Dicatur igitur recte de hac luceaeternae patriae: Annuntiat de ea amico suo quodpossessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Sed valdemira sunt ista, valde terribilia, quod homo in terra editus,atque a coelesti patria exigentibus meritis longedamnatus, non solum ad statum conditionis reducitur, sedetiam gloriosius exaltatur, ut qui paradisum perdidit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!