12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

esse quis abneget, cum curari a pastoribus terrena quamcoelestia sollicitius videt? Sed neque haec injusta sunt, si,ut superius diximus, res praesidentium juxta subditorummerita disponuntur. Occulte namque et sponteperpetratae culpae exigunt ut prava et a pastoribusexempla praebeantur, quatenus justo judicio is qui de viaDei superbus exorbitat, in via qua graditur etiam perducatum pastoris offendat. Unde per prophetam quoquepraenuntiantis studio dicitur, non maledicentis voto:Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorumsemper incurva (Psal. LXVIII, 24). Ac si dicat: Quihumanae vitae actionibus quasi praevidendis itineribuspraesunt, veritatis lucem non habeant, ut et qui sequuntursubditi, iniquitatum suarum oneribus incurvati, omnemstatum rectitudinis amittant. Quod factum procul dubio inJudaea novimus, cum in ipso nostri Redemptoris adventupharisaeorum turba atque sacerdotum a vero luminementis oculos clausit, et per praepositorum exemplagradiens in infidelitatis tenebris populus erravit.41. Quo sensu D<strong>eu</strong>s faciat regnare hypocritam.---Sedquaeri rationabiliter potest quomodo hoc in loco diciturquod regnare hypocritam Dominus facit, cum de hac respecialiter per prophetam conqueritur, dicens: Ipseregnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et noncognovi (Osae. VIII, 4). Quis enim recte sentiens dicatquia facit Dominus quod minime cognoscit? Sed quia scireDei approbare est, nescire reprobare; unde quibusdamquos reprobat dicit: Nescio vos unde sitis, discedite a meomnes operarii iniquitatis (Luc. XIII, 25); et aliquandofacere Dei est id quod fieri prohibet, irascendopermittere; unde et regis Aegypti cor se obdurareasseruit (Exod. IV, 21), quia videlicet obdurari permisit;miro modo hypocritas Dominus et regnare facit et nescit:facit sinendo, nescit reprobando. Unde necesse est ut adomne quod in hac vita concupiscitur prius voluntas internarequiratur. Quam cum humani cordis auris percipereappetit, sciat quia haec non verbis, sed rebus sonat.39

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!