12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempushabet (Apoc. XII, 12). Tunc ergo in magnae irae fervoremse dilatat, ne qui in beatitudine stare non potuit, indamnationis suae foveam cum paucis ruat. Tunc quidquidnequiter valuerit, callidius exquirit; tunc cervicemsuperbiae altius erigit, et per damnatum illum quemgestat hominem omne quod temporaliter praevaletnequiter ostendit. Unde et divina voce recte nunc dicitur:CAPUT II2VERS. 13.---In collo ejus morabitur fortitudo.2. Superbiae Antichristi accedet explendaenequitiae potestas.---Quid enim collo Leviathan istus, nisielationis extensio designatur? qua contra D<strong>eu</strong>m seerigens, cum simulatione sanctitatis etiam tumorepotestatis extollitur. Quia enim per collum superbiaexprimitur, Isaias propheta testatur, qui Jerusalem filiasredarguit, dicens: Ambulaverunt extento collo (Isai. III,16). In collo ergo Leviathan istius fortitudo demoraridicitur, quia elationi illius etiam subjuncta potentiasuffragatur. Nam quidquid tunc superbe extollitur,quidquid callide machinatur, etiam cum virtute potentiaesaecularis exsequitur. Quod Daniel propheta intuens, ait:Dolus in manu ejus dirigetur (Dan. VIII, 25). Dolus quippein manu ejus est fraus in virtute, quia omne quod nequitervult, hoc ad tempus exsequi etiam fortiter potest. Dolusvero ejus dirigi dicitur, quia fraudis ejus malitia nulladifficultate praepeditur. Hoc enim Leviathan iste vel vasaejus habere crebro proprium solent, quod ad iniquitatissuae cumulum ea quae nequiter appetunt explerenequius possunt.3. Divini muneris est erga electos, quod cogitatummalum perpetrare nequeant.---Nam cum fortasseinfirmantur electi, atque in desideriis illicitis ruunt, in hocplerumque divini muneris manu retinentur, quod

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!