12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

nostra pura mala sunt, et bona quae nos habere credimuspura bona esse nequaquam possunt? Sed hoc mihioperae pretium credo, quod fraternis auribus omne quodin me latenter ipse reprehendo, incunctanter aperio. Quiaenim exponendo, non celavi quod sensi, confitendo nonabscondo quod patior. Per expositionem patefeci dona,per confessionem detego vulnera. Et quia in hoc tammagno humano genere, nec parvuli desunt qui dictis meisdebeant instrui, nec magni desunt qui cognitae meaevaleant infirmitati misereri, per haec utraque aliisfratribus quantum possum curam confero, ab aliis spero.Illis dixi exponendo quod faciant, istis aperio confitendoquod parcant. Illis verborum medicamenta non subtraho,istis lacerationem vulnerum non abscondo. Igitur quaesout quisquis haec legerit, apud districtum judicem solatiummihi suae orationis impendat, et omne quod in mesordidum deprehendit fletibus diluat. Orationis autematque expositionis virtute collata, lector m<strong>eu</strong>s inrecompensatione me superat, si cum per me verbaaccipit, pro me lacrymas reddat.FINIS89

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!