12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
• No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Praecipita, Domine, et divide linguas eorum (Psal. LIV,10). Quia ergo Leviathan iste tunc contra electos Dei insuis viribus effrenatur, ad augmentum suae malitiaeunitatem quoque in reprobis habere permittitur, ut tantocontra nos robustius vires suas exerat, quanto non solumnos ictu fortitudinis, sed etiam mole adunationisimpugnat. Sed quis contra ista sufficiat? Quae mens adtantae elationis et compagis pondera non ab ipsacogitationum radice contremiscat? Unde quia trepidarenos per infirmitatem conspicit, protinus divina clementiaquid per semetipsam faciat? adjungit. Nam sequitur:CAPUT V9IBID.---Mittet contra eum fulmina, et ad locum aliumnon ferentur.16. Fulmine conterentur in judicio, justis illaesis etgaudentibus.---Quid appellatione fulminum nisitremendae illae extremi judicii sententiae designantur?Quae idcirco fulmina vocantur, quia nimirum eos quosferiunt in perpetuum incendunt. Fulmina namque supereum Paulus venire conspexerat, cum dicebat: QuemDominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruetillustratione adventus sui (II Thess. II, 8). Haec autemquae in eum mittuntur fulmina, ad locum alium nonferuntur, quia justis gaudentibus, solos tunc reprobosferiunt. Nam post trituram vitae praesentis, in qua nunctriticum sub paleis gemit, ita illo extremi judicii ventilabrointer triticum paleasque discernitur, ut nec in triticihorreum paleae transeant, nec in palearum ignem horreigrana delabantur. Illa ergo fulmina locum aliumnequaquam tangunt, quia videlicet igne suo non grana,sed paleas incendunt. Sed quia Leviathan istum poenanon corrigit, insinuat dum subjungit:CAPUT VI

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!