12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

trans<strong>eu</strong>nt, sed stantium actuum retributione solidantur.Plena dierum moritur quae per haec trans<strong>eu</strong>ntia temporaid quod non transit operatur. Unde et apostolis dicitur:Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitamaeternam (Joan. VI, 27). Dies itaque suos sancta Ecclesia,etiam cum praesentem vitam deserit, non amittit, quia inelectis suis tanto eorum lucem multiplicius invenit, quantonunc in eis ab omni tentatione se cautius sollicitiusquecustodit. Dies suos Ecclesia non amittit, quia sese in hacvita vigilanter quotidie pensare non negligit, et ad omniaquae recte facere valeat inertia nulla torpescit. Hinc estenim quod de illa per Salomonem dicitur: Consideratsemitas domus suae, et panem otiosa non comedit (Prov.XXXI, 27). Semitas quippe domus suae considerat, quiacunctas suae conscientiae cogitationes subtiliterinvestigat. Panem otiosa non comedit, quia hoc quod desacro eloquio intelligendo perceperit, ante aeterni judicisoculos exhibendo operibus ostendit. Mori autem dicitur,quia cum illam aeternitatis contemplatio absorbuerit, abhac mutabilitatis suae vicissitudine funditus exstinguit, utin ea jam hoc quod acumen intimae visionis impediat ullomodo nihil vivat. Tanto enim verius tunc interna conspicit,quanto cunctis exterioribus plenius occumbit. Hanc itaquemortem, hanc dierum plenitudinem, et in beato Job, unoscilicet membro Ecclesiae, credamus factam, et in totasimul Ecclesia speremus esse faciendam, quatenus itateneatur rei gestae Veritas, ut non evacuetur reigerendae prophetia. Bona enim, quae de sanctorum vitacognoscimus, si veritate carent, nulla sunt; si mysteria nonhabent, minima. Quae ergo per Spiritum sanctumbonorum vita describitur, et per intellectum nobisspiritalem fulgeat, et tamen sensus a fide historiae nonrecedat, quatenus tanto fixior animus in suo intellectupermaneat, quanto hunc quasi in quodam medioconstitutum, et erga futura spes, et erga praeterita fidesligat.87

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!