12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

61CAPUT IXVERS. 8.---Neque enim locuti estis coram me rectum,sicut servus m<strong>eu</strong>s Job.19. Sententiae iteratio in sacris litteris ejusimmutabilitatis est argumentum.---Haec paulo ante jamDominus protulit, et tamen haec eadem iterandosubjungit. Quid est hoc, nisi quod sententiam, quamsemel judicando dixerat, iterum replicando confirmat?atque ut manifestius beati Job justitia amicorumque ejusinjustitia demonstretur, ejus laus illorumque reprehensioiterata voce depromitur, ut replicata foris appareantquam fixa intus habeantur. Namque cum rex Aegyptimetuenda venturae famis tempora sub boumspicarumque specie gemina visione cognovisset, vocesancti interpretis audivit: Quod vidisti secundo adeamdem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est(Genes. XLI, 32). Qua ex re aperte colligitur quia quidquidin eloquio divino repetitur, robustius confirmatur. Sedquia quid judex decrevit audivimus, addicti quoque quidfaciant audiamus. Sequitur:CAPUT XVERS. 9.---Abierunt ergo Eliphaz Themanites, etBaldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicutlocutus fuerat ad eos Dominus, et suscepit Dominusfaciem Job.20. Ordo veniae.---Horum interpretationem nominumidcirco reticemus, quia in hujus operis exordio de ea noslatius disseruisse meminimus. Intuendum vero est quia itacaute, sicut praedictum fuerat, ordo acceptae veniaecustoditur, ut in sacrificiis Dominus non illorum, sed beatiJob faciem suscepisse referatur. Sed quia quisquis proaliis intercedere nititur, sibi potius ex ipsa charitatesuffragatur, recte subjungitur:

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!