12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Spiritus gratiae septiformis repleverit perficit, eisque nonsolum Trinitatis notitiam, sed etiam virtutum quatuor, idest prudentiae, temperantiae, fortitudinis atque justitiaeoperationem praebet. Qui in ipsis quoque quos ingreditursuis quodammodo partibus augetur, dum et per Trinitatisnotitiam quatuor virtutum actio accipitur, et peroperationem virtutum quatuor usque ad manifestamTrinitatis speciem pervenitur. Et apud nos ergoseptenarius perfectus est, sed longe dissimiliter, quiaplene et non inaniter in duodenarium surgit, dum et perfidem opera, et rursum per opera perficit fidem. Sanctiquoque apostoli gratiae septiformis Spiritu implendi,duodecim sunt electi. In quatuor enim mundi partibusTrinitatem, quae D<strong>eu</strong>s est, innotescere mittebantur.Duodecim ergo electi sunt ut etiam ex ipsius numeriratione causa claresceret quod per quatuor infima triasumma praedicarent.16. Sive itaque hac, s<strong>eu</strong> alia qualibet fortasseratione, in Scriptura tamen sacra septenario numeroaliquando secura requies aeternitatis, aliquandouniversitas praesentis hujus temporis, aliquando autemsanctae Ecclesiae universitas designatur. Septenarioquippe numero perfectio aeternitatis innuitur, cum diesseptimus in requiem Domini sanctificatus vocatur (Genes.II, 2). Cui jam vespera inesse non dicitur, quia aeternaebeatitudinis requies nullo termino coarctatur. Hinc estetiam quod lege data dies septimus feriatus essepraecipitur (Exod. XX, <strong>11</strong>), ut aeterna per illum requiesdesignetur. Hinc est quod in annorum curriculoseptenarius numerus septies multiplicatus, monadeaddita, ad quinquagenarium ducitur, ut perpetuambeatitudinem signans jubilaei sacratissima requiesobservetur (Levit. XXV, 8, 9). Hinc est quod resurgensDominus et frequenter apparens (Joan. XXI), ultimo jamconvivio cum septem discipulis comedisse describitur,quia hi qui in illo nunc perfecti sunt, aeterna per illumrefectione satiantur.58

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!