12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

62CAPUT XIVERS. 10.---Dominus quoque conversus est adpoenitentiam Job, cum oraret pro amicis suis.21. Citius pro nobis orantes exaudimur, si orationostra proximi et maxime adversarii dilectione condiatur.---Jam enim superius pro amicis suis exauditus ostenditur,cum factum quod praediximus memoratur: Fecerunt sicutlocutus fuerat ad eos Dominus, et suscepit Dominusfaciem Job. Sed cum protinus subinfertur: Dominusquoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraretpro amicis suis, aperte ostenditur quia etiam prosemetipso poenitens tanto citius exaudiri meruit, quantodevote pro aliis intercessit. Plus enim pro se valerepreces suas efficit, qui has et pro aliis impendit. Libentiusquippe sacrificium orationis accipitur, quod in conspectumisericordis judicis proximi dilectione conditur. Quodtunc veraciter quisque cumulat, si hoc etiam proadversariis impendat. Hinc est enim quod magistraVeritas dicit: Orate pro persequentibus et calumniantibusvos (Luc. VI, 28). Hinc rursum ait: Cum stabitis adorandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut etPater vester qui in coelis est dimittat vobis peccata vestra(Marc. XI, 25). Quantum vero pro se obtinuit, qui pro aliisintervenit, illico demonstratur, cum subditur:CAPUT XIIIbid.---Addidit Dominus omnia quaecunque fuerantJob duplicia.22. Juxta afflictionis pondus disponitur mensuraconsolationis.---Cuncta quae amiserat duplicia recepit,quia per pietatem benigni judicis tentationis nostraedispendium vincunt suffragia consolationum. Minus autemtentat probatio quam remuneratio consolatur, ut exretributionis merito leve fuisse quod toleravit agnoscat,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!