12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

gutta, et casia a vestimentis tuis a gradibus eburneis, exquibus te delectaverunt filiae regum in honore tuo (Psal.XLIV, 9). Quid enim myrrhae, guttae et casiae, nomine nisivirtutum suavitas designatur? Quid eburneis gradibus nisimagna nitens fortitudine proficentium ascensusexprimitur? Redemptor igitur veniens myrrha, gutta etcasia, in vestimento utitur, quia ex electis suis, quibus semisericorditer induit, myrrhae virtutis fragrantiamaspergit. In quibus iste odor eburneis gradibus ducitur,quia in eis virtutum opinio non ex ostensione simulationis,sed ex veri ac solidi operis ascensu generatur. Beneautem subditur: Ex quibus delectaverunt te filiae regum inhonore tuo. Sanctae namque animae ab antiquis patribusad cognitionem veritatis editae Redemptorem suum inejus honore delectant, quia ex eo quod bene agunt suaelaudi nihil vindicant. Quia vero tertio ordine humanumgenus etiam carnis resurrectione renovatum in illoconcentu aeternae laudis assumitur, tertia filiaCornustibii vocatur. Quid enim per Cornustibii nisilaetantium cantus exprimitur? Ibi enim veraciteradimpletur quod modo per Prophetam dicitur: CantateDomino canticum novum (Psal. CXLIX, 1). Ibi veraciteradimpletur, ubi canticum laudis Dei non jam ex fide, sedex specie contemplata cantabitur. Ibi a nobis conditornoster laudum suarum veraces cantus recipit, quihumanum genus et condendo diem, et redimendo casiam,et assumendo cornustibii fecit. Qui enim lux fuimusconditi, et nunc sumus casia redempti, erimus quandoquecornustibii, in exsultatione aeternae laudis assumpti. Sedpriusquam ad nuptiarum thalamum sponsa perveniat,omnem a se vitae foeditatem respuit, et sponsi amoripraeparans sese per species virtutum ornat et comit.Studet quippe interni arbitri judicio placere, et, intimisdesideriis sublevata, foedos mores conversationishumanae transcendere. Unde bene et de eisdem filiabusbeati Job subditur:CAPUT XVIII83

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!