12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

trepidant, hoc quoque ubi fortes sunt humilius servant.Saepe ergo reprobi per hoc quod unum vel minimumbonum suum incaute conspiciunt, mala multa et gravia inquibus demersi sunt non agnoscunt. Et saepe electi perhoc quod ad tenuissimum malum suum infirmari trepidant,mira dispensatione agitur, ut magna bona ad quaeprovecti sunt, non amittant.45. Electos adjuvant mala, reprobis bona nocent.Bono male utitur reprobus, et bene malo probus.--- Justiitaque et occulti examinis mensura disponitur, ut et istosmala adjuvent, et illos bona gravent, dum et isti adprovectum boni utuntur levibus malis, et illi adaugmentum mali utuntur minimis bonis. Isti quippe indeperfectius in bono proficiunt, unde de malo tentantur; illiautem inde ad majus malum deficiunt, unde de bonogloriantur. Sic itaque male bono utitur reprobus, et benemalo utitur probus; sicut saepe contingit ut alius ex cibosalutifero inordinate sumpto pestem languoris incurrat;alius, veneno serpentis in medicamine ordinataeconfectionis adhibito, languoris molestiam vincat. Illeergo qui cibo salutifero uti recte noluit, inde perniciosemoritur, unde alii salubriter vivunt; iste autem qui venenoserpentis caute uti studuit, inde salubriter vivit, unde aliiperniciose moriuntur. Venenum ergo serpentis non ipsamnequitiam, sed suggestionem nequitiae dicimus, quanolentes saepe renitentesque tentamur. Quod tunc inmedicamen vertitur cum mens virtutibus erectaconspectis contra se tentationibus humiliatur. Iniqui igituratque ab approbatione interni examinis reprobi,quaelibet opera faciant, in quibuslibet virtutibusenitescant, humilitatis sensum penitus ignorant, quianimirum Leviathan hujus membra sunt, de quo supernavoce dicitur, Omne sublime videt, quia non sotum persemetipsum, sed per eorum quoque corda quos ceperitquasi de sublimi cunctos inferius despicit.37

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!