12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

32. Innocentiae ornamentum est obedientia.---Notandum vero est quod hoc loco cum inaure ovis, cumove inauris offertur, quia nimirum innocuis mentibusornamentum semper obedientiae jungitur; Dominoattestante, qui ait: Oves meae vocem meam audiunt, etego cognosco eas, et sequuntur me (Joan. X, 27). Beatoigitur Job nemo inaurem sine ove, nemo ovem sine inaureobtulit, quia profecto Redemptori suo non obedit, quiinnocens non est; et innocens esse non potest, qui obedirecontemnit. Quia vero ipsa obedientia non servili metu sedcharitatis affectu servanda est, non terrore poenae, sedamore justitiae, cuncti qui ad convivium veniunt, aureaminaurem obtulisse perhibentur, ut videlicet in ea quaeexhibetur obedientia, charitas fulgeat, quae virtutesomnes quasi auri more caetera metalla transcendat.33. Nulla potest esse aut innocentia aut obedientia,nisi in una vera Ecclesia.---Sed quia nulla esse innocentia,nulla esse vera obedientia in multiplicibus haereticorumdivisionibus potest, ad cognitionem fidei venientesofferant ovem, sed unam; offerant inaurem, sed unam; idest, tales veniant, qui in unitate sanctae Ecclesiae innocuiobedientesque persistant. Unum quippe dividi pernumeros non potest, quia et hoc ipsum unum quoddicimus numerus non est. Offerant igitur ovem, sed unam;offerant inaurem, sed unam; id est, ad sanctam Ecclesiamcum innocentia atque obedientia venientes, eam mentemdeferant quam sectarum schismata non dividant.34. Quantum de Judaeorum conversione futurum inEcclesia gaudium, et celebrandum aliquando convivium.---Aperire libet oculos fidei, et illud extremum sanctaeEcclesiae de susceptione Israelitici populi conviviumcontemplari. Ad quod nimirum convivium magnus illeveniens Elias convivantium invitator adhibetur; et tuncpropinqui, tunc noti ad <strong>eu</strong>m cum muneribus veniunt, quemin flagello paulo ante positum contempserunt.Appropinquante enim die judicii, vel praecursoris vocibus,72

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!