12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Mariae de secuturis tribulationibus, dicitur: Et tuam ipsiusanimam pertransibit gladius (Luc. II, 35). Rursum pergladium ira vel persuasio maligni hostis exprimitur, sicutPsalmista ait: Qui liberasti David servum tuum de gladiomaligno (Psal. CXLIII, 10). Benignus quippe sanctaepraedicationis est gladius, quo percutimur ut a culpamoriamur. Malignus vero est diabolicae persuasionisgladius, quo male quisque percutitur ut a vita rectitudinisexstinguatur. Antiqui ergo hostis est gladius, ille tuncdamnatus homo, in usum ministerii ejus assumptus. Ipsumquippe per malitiam fraudis exacuit, et infirmorum cordatransfigit. Hunc ergo Leviathan istius gladius apprehendit,cum <strong>eu</strong>m suus damnatus homo susceperit. Si autem gladiinomine ejus ira signatur, recte non apprehenderegladium, sed a gladio apprehendi describitur. In tantamquippe tunc insaniam vertitur, ut dominari omnibusappetens, nequaquam suae irae dominetur. Nos namquecum iram in usu justitiae assumimus, gladium tenemus,quia eam sub aequitate judicii possidendo moderamur.Ille autem quia per abrupta furoris rapitur, nonapprehendere gladium, sed a gladio apprehendiperhibetur. Non enim iram possidens tenet, sed ab irasaeviens tenetur.18. Huic gladio cedere hastam et thoracem quosensu dictum.---Cunctis autem liquet quod hastaadversarium percutimus, thorace vero ab adversariomunimur. Per hastam vulnera inferimus, per thoracemtegimur ne vulneremur. Quid igitur per hastam nisipraedicationis jaculum, quid per thoracem nisi fortitudopatientiae designatur? Leviathan ergo iste, quia perassumptum reprobum hominem in ira omnimodaecrudelitatis effrenatur, apprehendi a gladio dicitur. Namper ostensionem immensae tunc fortitudinis exhibetquidquid nequiter potest. Et neque hasta neque thoraxsubsistere poterit, quia in Antichristum veniens, tantaevirtutis apparebit, ut si supernum adjutorium desit, etpraedicantium acumen obtundat, et longanimitatem14

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!