12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

illius et praedicationis sensus obtunditur, et patientiaelonganimitas dissipatur.20. Et nisi D<strong>eu</strong>s opem ferat, deficient.---Nisi ergoelectos suos opitulatio divina roboret, ubi tunc infirmierunt, si fortes sicut paleae reputantur? Quid tuncLeviathan iste de paleis faciet, si ferrum quasi paleasaestimabit? Quid de putridis lignis acturus est, si quasilignum putridum aeris fortitudinem solvet? Sed o quammulti, qui suis viribus ferrum se vel aes aestimant, in illotunc tribulationis igne se paleas esse deprehendunt; etquam multi, qui per infirmitatem propriam se esse paleasmetuunt, per divinum adjutorium fulti, in ferri atque aerissoliditate roborantur, ut contra adversarium suum tantomagis in Deo fortes sint, quanto de se amplius infirmos seesse meminerunt. Sed quanto altius Behemoth iste contraelectos Dei per miracula erigitur, tanto contra <strong>eu</strong>m sanctiquique vehementius ad praedicationis se verbaconstringunt. Qui tamen ita reproborum mentes possidet,ut eas nulla confossus veritatis jaculatione relinquat.Unde et subditur:IBID. 19.---Non fugabit <strong>eu</strong>m vir sagittarius.21. A reproborum cordibus non fugat Satanamsancta praedicatio.--- Quid enim sagittas, nisi verbapraedicatorum accipimus? Quae dum voce beneviventium distinguntur, audientium corda transfigunt. Hissagittis sancta Ecclesia percussa fuerat, quae dicebat:Vulnerata charitate ego sum (Cantic. II, 5). De his sagittisPsalmistae voce narratur: Sagittae parvulorum factaesunt plagae eorum (Psal. LXIII, 8), quia scilicet verbahumilium penetraverunt animos superborum. De hissagittis venienti propugnatori dicitur: Sagittae tuaeacutae, potentissime, populi sub te cadent in corde (Psal.XLIV, 6). Vir itaque est sagittarius qui per sanctaeintentionis arcum audientium cordibus verba rectaeexhortationis infigit. Quia ergo Leviathan iste verba16

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!