12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

veniens, membra sua admonet, dicens: Si quis mihiministrat, me sequatur (Joan. XII, 26).56. Evidentissimum reprobationis signum, superbia;electionis, humilitas.---Quia igitur Redemptor noster cordaregit humilium, et Leviathan iste rex dicitur superborum,aperte cognoscimus quod evidentissimum reproborumsignum superbia est, at contra humilitas electorum. Cumergo quam quisque habeat cognoscitur, sub quo regemilitet invenitur. Unusquisque enim quasi quemdamtitulum portat operis, quo facile ostendat sub cujusserviat potestate rectoris. Unde et per Evangelium dicitur:Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). Neigitur nos Leviathan istius membra vel mira faciendofallerent, apertum signum Dominus quo deprehendivaleant demonstravit, dicens: Ipse est rex super universosfilios superbiae. Qui etsi quando fictam speciemhumilitatis assumunt, semetipsos tamen celare in omnibusnequaquam possunt, quia eorum superbia diu latere nonsustinens, cum ex alia tegitur, ex alia actione denudatur.Qui vero sub rege humilitatis militant, semper pavidi,atque ex omni latere circumspecti, adversum jaculaelationis pugnant, et quasi contra venientes ictus solummagis in suo corpore oculum custodiunt, dum insemetipsis principaliter humilitatem tuentur.LIBER TRIGESIMUS QUINTUS, ET ULTIMUS.46In quo per anacephalaeosim multa jam dictarevocantur, et immensum hoc opus demississimahumanae infirmitatis confessione absolvitur.1. Quid hoc libro sit praestandum.---Quia iste ultimushujus operis liber est, et, locis difficilioribus pertractatis,minus obscura sunt quae supersunt, libet huncindulgentius remissiusque transcurrere. Velut emensoenim magno mari, jam littus cernimus, et intentionis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!