12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

deterius indicaret. Quamvis etiam per hoc quod in imoponitur vitiorum radix esse monstretur. Sicut enim inferiusradix tegitur, sed ab illa rami extrinsecus expanduntur,ita se superbia intrinsecus celat, sed ab illa protinusaperta vitia pullulant. Nulla quippe mala ad publicumprodirent, nisi haec mentem in occulto constringeret.Haec est quae Leviathan istius sensum fervescere sicutollam facit. Unde et humanas mentes in quodam fervoreinsaniae concutit, sed per aperta opera qualiter concussianimam evertat ostendit. Intus namque prius ebullit inelatione, quod foris postmodum spumat in opere48. Non unam tantum virtutem, ut caetera vitia, sedomnes expugnat.---Sed quia occasio de superbiaedisputatione se praebuit, debemus hanc subtiliussollicitiusque discutere, atque ad humanas mentesquanta vel qualis veniat, et quibus qualiterve subripiat,demonstrare. Alia quippe vitia eas solummodo virtutesimpetunt quibus ipsa destruuntur, ut videlicet irapatientiam, gastrimargia abstinentiam, libidocontinentiam expugnet. Superbia autem, quam vitiorumradicem diximus, nequaquam unius virtutis exstinctionecontenta, contra cuncta animae membra se erigit, etquasi generalis ac pestifer morbus corpus omnecorrumpit, ut quidquid illa invadente agitur, etiam si essevirtus ostenditur, non per hoc Deo, sed soli vanae gloriaeserviatur. Quasi enim tyrannus quidam obsessamcivitatem intercipit, cum mentem superbia irrumpit; etquo ditiorem quemque ceperit eo in dominio duriorexsurgit, quia quo amplius res virtutis sine humilitateagitur, eo latius ista dominatur. Quisquis vero ejus in setyrannidem captiva mente susceperit, hoc primumdamnum patitur, quod, clauso cordis oculo, judiciiaequitatem perdit. Nam cuncta quae ab aliis vel benegeruntur displicent, et sola ei quae ipse vel prave egeritplacent. Semper aliena opera despicit, semper miraturquae ipse facit, quia et quidquid egerit, egisse sesingulariter credit, atque in eo quod exhibet per gloriae39

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!