12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

17. Rursum per septenarium numerum haecuniversitas temporalitatis accipitur. Hinc est enim quodper septem dies hoc totum vitae praesentis tempusevolvitur. Hinc est quod in typo sanctae Ecclesiae, quaeomni tempore hunc mundum praedicando circuit, arcaDomini tubis clangentibus muros Jericho diebus septemcircumacta confregit (Josue. VI, 20). Hinc Propheta ait:Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 164). Quodipse rursum pro toto atque universo suae deprecationistempore se dixisse significans, ait: Semper laus ejus inore meo (Psal. XXXIII, 1). Quod vero per septenariumnumerum praesentis vitae universitas designatur, tuncmagis ostenditur, cum post <strong>eu</strong>m quoque etiam octonariussubinfertur. Septenarium quippe cum adhuc aliussequitur, ex ipso ejus augmento exprimitur quod finiendatemporalitas aeternitate concludatur. Hinc est enim quodSalomon admonet, dicens: Da partes septem, necnon etocto (Eccle. XI, 2). Per septenarium quippe numerum hocquod septem diebus agitur praesens tempus expressit;per octonarium vero vitam perpetuam designavit, quamsua nobis Dominus resurrectione patefecit. Dominicoscilicet die resurrexit, qui dum diem septimum, id estSabbatum sequitur, a conditione octavus invenitur. Beneautem dicitur: Da partes septem, necnon et octo, quiaignoras quid mali futurum sit super terram (Ibid.). Ac siaperte diceretur: Sic dispensa temporalia, ut appeterenon obliviscaris aeterna. Oportet namque ut in posterumbene agendo provideas, qui de venturo judicio quantatribulatio sequatur ignoras. Hinc est quod quindecimgradibus templum ascenditur, ut ex ipsa ejus ascensionediscatur quatenus per septem et octo et temporalissollicite dispensetur actio, et provide mansio aeternarequiratur. Hinc est etiam quod dum monas in denariumsurgit, centum quinquaginta psalmos Propheta cecinit.Propter hunc septenarium numerum temporalia,octonarium vero aeterna signantem, super centum vigintifideles in coenaculo residentes Spiritus sanctus effusus59

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!