12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

surrexerunt, videat homo in asperitate cilicii superbiendoquid fecit, videat in cinere usquequo peccando pervenit.Potest quoque cilicio ipsa per recordationem atquepoenitentiam dolorum punctio designari. Nam hoc quodait beatus Job: Ipse me reprehendo, quasi quodam ciliciopungitur, dum in mente sua asperis redargutionumstimulis confricatur. In cinere autem agit poenitentiam,quia ex primo peccato quid per justum judicium factus sitsolerter attendit, dicens: Ago poenitentiam in favilla etcinere. Ac si aperte dicat: De nullo auctoris mei donosuperbio, quia sumptus ex pulvere, per illatae mortissententiam ad pulverem me redire cognosco.8. Dei de Job et amicis ejus judicium.---Auditis igiturcunctis sermonibus Job, cognitis etiam responsionibusamicorum, libet ad interni judicis sententiamspectationem mentis nostrae convertere, eique dicere:Ecce, Domine, utrasque in conspectu tuo disserentiumpartes audivimus, et Job quidem in hoc certamine virtutissuae facta revolvere, et amicos ejus contra <strong>eu</strong>mcognovimus tuae justitiae gloriam defensare. Inter haecautem quid nostra mens sentiat agnoscis. Neque enimpossumus eorum nos dicta reprehendere, quos defensionituae cognoscimus deservire. Sed ecce assistunt partes,exspectant sententiam; profer ergo, Domine, ex invisibiliregula subtilissimum tuae discretionis examen, et quis incontentione ista sit rectius locutus ostende. Sequitur:VERS.---Postquam autem locutus est Dominus verbahaec ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furorm<strong>eu</strong>s in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estislocuti coram me rectum, sicut servus m<strong>eu</strong>s Job.9. Ille absolvitur, condemnantur illi. Cur?---O Domine,judicii tui sententia indicat quantum a luce tuaerectitudinis caecitas nostra discordat. Ecce te judicebeatum Job victorem esse cognoscimus, quem in tepeccasse loquendo credebamus. Te judice addicti sunt,52

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!