12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Veritas docet dicens: Discite a me, quia mitis sum ethumilis corde (Matth. XI, 29).54. Hominem superbum non esse, docet D<strong>eu</strong>shumilis.---Ad hoc namque unigenitus Dei Filius formaminfirmitatis nostrae suscepit, ad hoc invisibilis, non solumvisibilis, sed etiam despectus apparuit, ad hoccontumeliarum ludibria, irrisionum opprobria,passionumque tormenta toleravit, ut superbum non essehominem doceret humilis D<strong>eu</strong>s. Quanta ergo humilitatisvirtus est, propter quam solam veraciter edocendam isqui sine aestimatione magnus est, usque ad passionemfactus est parvus? Quia enim originem perditioni nostraesuperbia praebuit diaboli, instrumentum redemptionisnostrae inventa est humilitas Dei. Hostis quippe nostermagnus inter omnia conditus, videri super omnia voluitelatus. Redemptor autem noster magnus manens superomnia, fieri inter omnia dignatus est parvus.55. Quid mortis auctor doceat, quid vitae conditor.---Sed melius et elationis causam detegimus, et fundamentahumilitatis aperimus, si brevi commemorationeperstringimus quid mortis auctor, quid vitae conditordicat. Ille namque ait: In coelum ascendam (Isa. XIV, 13);iste autem per Prophetam dicit: Repleta est malis animamea, et vita mea inferno appropinquavit (Psal. LXXXVII,4). Ille dicit: Supra astra coeli exaltabo solium m<strong>eu</strong>m(Isai. XVI, 13); iste humano generi a paradisi sedibusexpulso dicit: Ecce venio cito, et habitabo in medio tui(Zach. II, 10). Ille dicit: Sedebo in monte testamenti, inlateribus Aquilonis (Isai. XIV, 13): iste dicit: Ego sumvermis, et non homo, approbrium hominum, et abjectioplebis (Psal. XXI, 7). Ille dicit: Ascendam superaltitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 14);iste, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus estesse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit,formam servi accipiens (Philip. II, 6); et per membra sualoquitur dicens: Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10)?44

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!