12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

XVIII, 6). Ac si diceret: Humanitatis assumptaesacramentum in lumine manifestae visionis ostendit. Etsicut eidem Prophetae divina voce per Nathan dicitur: Tufecisti in abscondito, ego vero faciam verbum istud inconspectu omnis Israel, et in conspectu solis (II Reg. XII,12). Quid enim per conspectum solis, nisi cognitioneminsinuat manifestae visionis? Rursum solis nomine,sapientium intellectus exprimitur, sicut in Apocalypsiscriptum est: Quartus angelus effudit phialam suam insolem, et datum est illi aestu afficere homines et igni(Apoc. XVI, 8). Phialam videlicet in solem effundere estpersecutionis supplicia viris sapientiae splendorefulgentibus irrogare: Et datum est illi ut afficeret hominesaestu et igni, quia dum sapientes viri, cruciatibus victi,male agendi errore tanguntur, illorum exemplo persuasiinfirmi quique temporalibus desideriis inardescunt.Ruinae namque fortium augmenta praestantperditionibus infirmorum. Quia sole acumen sapientiaedesignatur, per comparationem quoque a Salomonedicitur: Sapiens ut sol permanet, stultus ut luna mutatur(Eccli. XXVII, 12). Hoc ergo loco quid per solis radios nisiacumina sapientium demonstrantur? Quia enim multi, quiin sancta Ecclesia luce sapientiae resplenderevidebantur, tunc vel persuasionibus capti, vel minis territi,vel cruciatibus fracti, Leviathan istius seditionisubjiciuntur, recte dicitur: Sub ipso erunt radii solis. Ac siaperte diceretur: Hi qui intra sanctam Ecclesiam peracumina sapientiae quasi radios videbantur lucisaspergere, et per auctoritatem rectitudinis desuperresplendere, potestati Leviathan istius iniqua seoperatione substernunt, ut non jam recta praedicandodesuper luceant, sed ei perverse obsequendo famulentur.Solis ergo radii sub ipso sunt, cum nonnulli etiam docti virisapientiae suae acumina non libere agendo sublevant,sed ad vestigia Leviathan istius et perversitate operis, etblandimento adulationis inclinant, ut intelligentia, quaeillis sicut sol desuper fuit ex coelesti munere, antiquihostis pedibus substernatur ex terrena cupiditate. Unde21

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!