12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Quid enim per volatum animalium, nisi evangelistarumatque doctorum sublimitas designatur? Vel quid sunt alaeanimalium, nisi sanctorum contemplationes eos adcoelestia sublevantes? Sed cum fit vox suprafirmamentum, quod super caput eorum est, stantessubmittunt alas suas, quia cum internam vocem supernaesapientiae audiunt, quasi volatus sui alas deponunt, quiavidelicet ipsam veritatis altitudinem minus se contemplariposse cognoscunt. Ad vocem ergo desuper venientemalas deponere est cognita superna potentia, virtutesproprias humiliare et consideratione creatoris nil de sealiud quam abjecta sentire. Sancti itaque viri dumdivinitatis sententias audiunt, quanto magiscontemplando proficiunt, tanto amplius despiciendo quodsunt, aut nihil, aut prope nihil se esse cognoscunt.Respondeat ergo divinis sermonibus beatus Job, etsapienter proficiens, stultum se esse deprehendat,dicens: Insipienter locutus sum, et quae ultra modumexcederent scientiam meam. Ecce tanto se ampliusredarguit, quanto amplius proficit, et scientiam suamultra modum excessisse se credidit, quia in verbis Dominiplus quam aestimaverat secreta ejus sapientiae agnovit.Sequitur:CAPUT IIIVERS. 4.---Audi, et ego loquar; interrogabo te, etresponde mihi.4. Quid sit hominem interrogare D<strong>eu</strong>m; quidve D<strong>eu</strong>mhomini respondere.---Audire nostrum est sono aliundevenienti aurem alio positam commodare. At contra Deo,cui nil extra est, audire proprie est sub semetipsosurgentia desideria nostra percipere. Ad D<strong>eu</strong>m ergo, quiet tacentium corda cognoscit, loqui nostrum est nonvocibus gutturis id quod sentimus prodere, sed promptisad illum desideriis inhiare. Et quia ideo quisqueinterrogat, ut discere valeat quod ignorat, homini D<strong>eu</strong>m49

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!