12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

51VERS. 6.---Idcirco ipse me reprehendo.6. Quanto se quisque magis videt, sibi magisdisplicet.---Quanto enim quisque se minus videt, tanto sibiminus displicet; et quanto majoris gratiae lumen percipit,tanto amplius reprehensibilem se esse cognoscit. Cumenim intrinsecus sublevatur per omne quod est, ad eamquam super se conspicit regulam congruere nititur. Etquia adhuc humana infirmitas praepedit, cernit quia ei exnon minima parte dissentit; totumque ex se illi onerosumest, quod internae regulae conveniens non est. Quamregulam beatus Job post flagella proficiens ampliussuscipit, et a semetipso in magna sui redargutionedissentit, dicens: Idcirco ipse me reprehendo. Sed quianulla est cognitio reprehensionis, si non sequantur etiamlamenta poenitudinis, recte post reprehensionemsubditur:CAPUT VIIBID.---Et ago poenitentiam in favilla et cinere.7. Vana est nostri cognitio quam non sequiturpoenitentia. In cilicio et cinere poenitentiae quidconsiderandum.---In favilla etenim et cinere poenitentiamagere est, contemplata summa essentia, nil aliud quamfavillam se cineremque cognoscere. Unde et civitatireprobae in Evangelio Dominus dicit: Si in Tyro et Sidonefactae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim incilicio et cinere poenitentiam egissent (Matth. XI, 21). Incilicio quippe asperitas et punctio peccatorum, in cinereautem pulvis ostenditur mortuorum. Et idcirco utrumquehoc adhiberi ad poenitentiam solet, ut in punctione ciliciicognoscamus quid per culpam fecimus, et in favillacineris perpendamus quid per judicium facti sumus.Considerentur ergo in cilicio pungentia vitia, considereturin cinere per mortis sententiam subsequens justa poenavitiorum. Quia enim post peccatum carnis contumeliae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!