12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

membris suis aeternis est cruciatibus deputatus, et dolusin manu ejus dirigitur, et in collo ejus fortitudo demoratur,quia hoc quod temporaliter perversa contra bonosvoluntate desiderat, perversiore facultate consummat, uttanto ei de adversitate in praesenti nil obstet, quanto eiin posterum de prosperitate nihil remanet. Et quia omnisqui perversis moribus amicitiis ejus innotescit prius verasmentis divitias amittit, apte subjungitur:CAPUT IIIIBID.---Et faciem ejus praecedet egestas.5. Electorum paupertas est coelestes divitiasamisisse.---Per faciem quippe solet notitia designari.Unde scriptum est: Et facies mea praecedet te (Exod.XXXIII, 14), id est notitia ducatum praebebit. Sciendumvero est quod egestas in sacro eloquio aliter electorumponitur, atque aliter reproborum. Egestas namqueelectorum est, cum verae divitiae coelestis patriae adeorum animum red<strong>eu</strong>nt, et in hoc aerumnoso praesentisvitae exsilio positi, pauperes se esse meminerunt. Illasquippe divitias sine cessatione suspirant, de quibusPaulus dicit: Ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, etquae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis (Ephes.I, 18). Et quia adhuc eas nequaquam conspiciunt, studioseinterim in aerumna istius paupertatis gemunt. Hancprocul dubio paupertatem Jeremias inspexerat, cumdicebat: Ego vir videns paupertatem meam in virgaindignationis ejus (Thren. III, 1). Virga enim indignationisDei est percussio districtionis. Quam indignationem tunchomo pertulit, cum ex paradiso pulsus, veras internigaudii divitias amisit (Genes. III, 24). Sed quia electiquique incessanter conspiciunt quod in praesentis vitaepenuriam ab illa potestatis ingenitae facultatececiderunt, bene dicitur: Ego vir videns paupertatemmeam (Thren. III, 1). Quisquis enim haec adhuc visibiliaappetit, peregrinationis suae malum non intelligit, et hoc4

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!