12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

impugnant. Saepe autem rectoris sui dictis proterveobviant, et eamdem vocis superbiam libertatem vocant.Sic quippe elatio se quasi pro libertatis rectitudineobjicit, sicut saepe se et timor pro humilitate supponit.Nam sicut plerique reticent ex timore, et tamen tacere seaestimant ex humilitate, ita nonnulli loquuntur perimpatientiam elationis, et tamen loqui se credunt perlibertatem rectitudinis. Aliquando autem subditi protervaquae sentiunt nequaquam produnt; et hi quorumloquacitas vix compescitur, nonnunquam ex solaamaritudine intimi rancoris obmutescunt. Qui, perdolorem mentis procacitatis suae verba subtrahentes,cum male loqui soleant, pejus tacent, quia cum peccantesaliquid de correctione audiunt, indignantes etiamresponsionis verba suspendunt. Cum his quando aspereagitur, saepe ad querelae vocem de hac ipsa asperitateprosiliunt. Cum vero eos magistri sui blande praeveniunt,de hac ipsa humilitate qua praeventi sunt graviusindignantur, et tanto eorum mens vastius accenditur,quanto consideratius infirma judicatur. Hi nimirum, quiahumilitatem, quae virtutum mater est, nesciunt, usumlaboris sui perdunt, etiamsi qua bona sunt quae operarivideantur, quia surgentis fabricae robusta celsitudo nonfigitur, quae nequaquam per fundamenti fortitudinem inpetra solidatur. Soli ergo ruinae crescit quod aedificant,quia ante molem fabricae humilitatis fundamina nonprocurant. Quos bene ab intimis prodimus, si paucis inexterioribus ostendamus.52. Imago superbi.---Cunctis namque superba apudse cogitatione tumentibus inest clamor in locutione,amaritudo in silentio, dissolutio in hilaritate, furor intristitia, inhonestas in actione, honestas in imagine,erectio in incessu, rancor in responsione. Horum menssemper est ad irrogandas contumelias valida, adtolerandas infirma; ab obediendum pigra, ad lacessendosvero alios importuna; ad ea quae facere et debet etpraevalet ignava, ad ea autem quae facere non debet42

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!