12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

quod ad finem praesentis vitae temporalitas urgetur.Praedicatores namque sanctae Ecclesiae benedictioneextremi temporis Psalmista ditari conspexerat, cumdicebat: Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et benepatientes erunt, ut annuntient (Psal. XCI, 15). In senectascilicet uberi multiplicantur, quia cum eorum vitadiffertur, semper ad melius fortitudo producitur, eisqueper augmentum temporum crescunt etiam lucrameritorum. Bene autem patientes sunt ut annuntient, quiacoelestia praedicantes, tanto robustius adversa tolerant,quanto et per tolerantiam suam animarum commodalocupletius reportant. Sequitur:CAPUT XVIVERS. 12, 13.---Et facta sunt ei quatuordecim milliaovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, etmille asinae; et fuerunt ei septem filii, et tres filiae.36. In duplicatis Job armentis et gregibus, aggregatafidelium universitas designatur: innocentium, in vitiis olimsuperbientium, jugo legis subditorum, gentilium.---Quodseptem millia ovium, et tria millia camelorum, etquingenta juga boum, et quingentas asinas anteprobationem percussionis habuerit, ipsa ejusdemhistoriae praefatio ostendit; quae per flagellum perdita,ea nunc sunt duplicia restituta. Filii autem totidem suntredditi quot amissi. Septem quippe filios et tres filiashabuit, septem autem nunc filios et tres filias recepissedescribitur, ut et hi qui exstincti fuerant viveredemonstrentur. Dum enim dicitur: Addidit Dominusquaecunque fuerant Job duplicia (Job I), et tamentotidem filios ei restituit quot amisit, et liberos dupliciteraddidit, cui decem postmodum in carne restituit, decemvero qui amissi fuerant in occulta animarum vitareservavit. Si quis autem in praedictis animalibus,postposito culmo historiae, ut intellectuale videlicetanimal, pasci mysteriorum fruge desiderat, necesse est ut74

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!