12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

virtutum odoribus exercetur, ut quo adhuc <strong>eu</strong>m quemappetit non videt, ardentius per desiderium flagret. Regequippe in recubitu suo posito, nardus odorem dat, dum,quiescente in sua beatitudine Domino, sanctorum virtus inEcclesia magnae nobis gratiam suavitatis administrat.Quia ergo et conditum luce innocentiae claruit, etredemptum genus humanum exercitio bonorum operumodorem suavitatis aspersit, prima filia recte Dies, etsecunda non incongrue Casia nominatur. Bene autemCasia dicitur, quae in tanto sublimis vitae odore dilatatur.In ipsa quippe sua origine in qua justus homo conditusfuerat tantis quantis nunc opus est virtutibus nonindigebat, quia si stare sicut est conditus vellet, hostemextra positum vincere sine difficultate potuisset.Postquam vero per assensum hominis semel adversariusad intima irrupit, laboriosius jam victor ejicitur, qui adhucimpugnans sine labore repelleretur.44. Multis virtutibus, quae in paradiso necessariaenon fuissent, indigemus.---Multa namque nunc exhibendasunt quae in paradiso necessaria non fuerunt. Nuncquippe opus est virtute patientiae, laboriosa eruditionedoctrinae, castigatione corporis, assiduitate precis,confessione delictorum, inundatione lacrymarum; quorumprofecto omnium conditus bono non eguit, quia salutisbonum ex ipsa sua conditione percepit. Aegro quippepoculum amarum porrigitur, ut ad salutis statum morbosublato revocetur. Sano autem nequaquam praecipiturquid accipiat ut convalescat, sed a quibus caveat nelanguescat. Nunc ergo majoribus studiis utimur, cumsalutem nequaquam servamus habitam, sed repararecuramus ablatam. Et quia omnes hi annisus nostraereparationis magnis intra sanctam Ecclesiam opinionibuspollent, nomen secundae filiae velut casia ex meritoredolet, ut quia prima filia quasi dies exstitit perdignitatem conditionis, secunda casia sit per fragrantiamfortitudinis ex gratia redemptionis. Unde et eidemvenienti Redemptori per Prophetam dicitur: Myrrha, et82

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!