12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

cupiditatem, sibimetipsi favet per cogitationem, et cumse in cunctis transcendere caeteros aestimat, per latacogitationum spatia secum deambulans, laudes suastacitus clamat. Nonnunquam vero ad tantam elationemmens ducitur, ut in eo quod tumet, etiam perostentationem locutionis effrenetur. Sed tanto faciliusruina sequitur, quanto apud se quisque impudentiusexaltatur. Hinc enim scriptum est: Ante ruinam exaltaturcor (Dan. IV, 26). Hinc per Danielem dicitur: In aulaBabylonis deambulabat rex, responditque, et ait: Nonnehaec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domumregni, in robore fortitudinis meae, in gloria decoris mei(Prov. XVI, 18)? Sed hunc tumorem quam concita vindictarepresserit, illico adjunxit, dicens: Cum adhuc sermoesset in ore regis, vox de coelo ruit: Tibi dicitur,Nabochodonosor rex: Regnum transiet a te, et abhominibus te ejicient, et cum bestiis ferisque erithabitatio tua; fenum quasi bos comedes, et septemtempora mutabuntur super te (Ibid., 28). Ecce quia tumormentis usque ad aperta verba se protulit, patientiajudicis protinus usque ad sententiam erupit; tantoquehunc districtius perculit, quanto ejus se superbiaimmoderatius erexit; et quia enumerando bona dixit inquibus sibi placuit, enumerata mala in quibus feriretur,audivit.49. Alia ex saecularibus rebus, alia ex spiritualibusoritur elatio. Alia praelatorum superbia, alia subjectorumvirtutum mater humilitas. Soli ruinae crescit quodaedificant superbi.---Sciendum vero est quod ipsa haec dequa tractamus elatio alios ex rebus saecularibus, aliosvero ex spiritalibus possidet. Alter namque intumescitauro, alter eloquio, alter infimis et terrenis rebus, altersummis coelestibusque virtutibus; una tamen eademqueres ante oculos Dei agitur, quamvis ad humana cordaveniens in eorum obtutibus diverso amictu pallietur. Namcum is qui de terrena prius gloria superbiebatpostmodum de sanctitate extollitur, nequaquam cor ejus40

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!