12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

constat, simile vitro dicitur, ut et per aurum clara, et pervitrum perspicua designetur. Rursum auri nomine charitasintimatur, sicut Angelum quem sibi loqui idem Joannesaspexit (Apoc. I, 13), ad mamillas zona aurea cinctumvidit, quia nimirum supernorum civium pectora dumpoenali jam nequaquam timori subjecta sunt, atque a sevicissim nulla scissione solvuntur, ex sola se charitateconstringunt. Zonam vero auream circa mamillas habere,est cunctos mutabilium cogitationum motus per solius jamamoris vincula restringere. Rursum auri nomine, nitorgloriae temporalis exprimitur, sicut per Prophetamdicitur: Calix aur<strong>eu</strong>s Babylon (Jerem. LI, 7). Quid enimBabylonis nomine, nisi hujus mundi gloria designatur?Quae calix aur<strong>eu</strong>s dicitur, quia dum pulchra essetemporalia ostentat, stultas mentes in sua concupiscentiadebriat, ut speciosa temporalia appetant, et invisibiliapulchra contemnant. Hoc aureo calice prima sponte suaEva debriata est, de qua historia veritatis dicit, quia cumvetitum lignum concupisceret, vidit quod esset pulchrumvisu, aspectuque delectabile et comedit (Genes. III, 6).Aur<strong>eu</strong>s ergo Babylon calix est, quia dum visum exteriorispulchritudinis ostendit, sensum internae rectitudinissubtrahit. Rursum auri nomine splendor sanctitatisaccipitur, sicut Judaicum populum a splendore justitiaead nequitiae tenebras commutatum Jeremias deploratdicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus estcolor optimus (Thren. IV, 1)? Sicut enim superius diximus,aurum obscuratur, cum subsequentibus iniquitatumtenebris, justitiae pulchritudo deseritur. Color optimusmutatur, cum splendor innocentiae in foeditatem vertiturculpae.27. Quid lutum.---Luti quoque nomine, in sacroeloquio aliquando terrenarum rerum multiplicitas,aliquando sordidum sapiens iniqua doctrina, aliquandodesiderii carnalis illecebra designatur. Per lutum quippeterrenarum rerum multiplicitas figuratur, sicut perHabacuc prophetam dicitur: Vae ei qui multiplicat non23

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!