12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

ex, magorum occursione perterritus, sacerdotes etprincipes studuit solerter inquirere ubi Christumnasciturum esse praescirent; cui protinus responderunt: InBethleem Judae (Matth. II, 5). Prius ergo noverant quempassionis suae tempore dum despicerent ignorabant.Quorum et notitia prior, et ignorantia posterior bene acbreviter Isaac caligante signatur. Qui dum Jacobbenediceret, et quid eveniret in futuro praevidebat, etquis illi praesens assisteret nesciebat (Genes. XXVII). Sicquippe Israelitarum populus fuit, qui prophetiae mysteriaaccepit, sed tamen caecos in contemplatione oculoshabuit, quia <strong>eu</strong>m praesentem non vidit, de quo tam multain futuro praevidit. Ante se enim positum nequaquamcernere valuit, cujus adventus potentiam longe antenuntiavit. Sed ecce in fine mundi veniunt, et <strong>eu</strong>m quemprius noverant recognoscunt. Ecce in domo ejus panemcomedunt; quia in sancta Ecclesia sacri eloquii frugepascuntur, et omnem insensibilitatem pristini torporisexcutiunt. Unde et subditur: Et moverunt super <strong>eu</strong>m caput.Quid enim in capite, nisi principale mentis accipitur? sicutper Psalmistam dicitur: Impinguasti in oleo caput m<strong>eu</strong>m(Psal. XXII, 5). Ac si aperte diceretur: Arentem in suiscogitationibus mentem meam charitatis unctione rigasti.Caput ergo movetur, cum, per formidinem veritatis tacta,ab insensibilitate sua mens quatitur. Veniant ergoparentes ad convivium, atque excusso torpore moveantcaput, id est hi qui Redemptori nostro carne conjunctifuerant refectionem quandoque verbi in fide percipiant,et insensibilitatis pristinae duritiam amittant. Unde beneper Habacuc dicitur: Pedes ejus steterunt, et mota estterra (Habac. III, 5). Stante enim Domino terra proculdubio movetur, quia cum cordi nostro timoris sui vestigiaimprimit, cuncta in nobis cogitatio terrena contremiscit.Hoc taque loco caput movere est immobilitatem mentisexcutere, et ad cognitionem fidei credulitatis gressibuspropinquare.66

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!