12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

non metuit; sed quo se aeterna tormenta non posseevadere conspicit, eo in exercenda nequitia duriorassurgit. Quem cum plerique hujus mundi sapientes incunctis quae appetit tanta pertinacia, tanta fortitudinestringi considerant, corda sua ad famulatum ejustyrannidis inclinant, et omne quod Deo largiente sapiunt,hoc contra <strong>eu</strong>m ad servitium hostis illius inflectunt. Undeet recte subditur:CAPUT XIVIBID. 21.---Sub ipso erunt radii solis.25. Illi subduntur nonnulli, qui doctrina aut sanctitatein Ecclesia lucere videbantur.---In Scriptura enim sacracum figurate sol ponitur, aliquando Dominus, aliquandopersecutio, aliquando de re qualibet manifestae visionisostensio, aliquando autem intelligentia sapientiumdesignatur. Per solem quippe Dominus figuratur, sicutSapientiae libro perbibetur, quod omnes impii in extremidie judicii cognita sua damnatione dicturi sunt: Erravimusa via veritatis, et lumen justitiae non luxit nobis, et sol nonest ortus nobis (Sap. V, 6). Ac si aperte dicant: Interninobis luminis radius non refulsit. Unde et Joannes ait:Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus (Apoc. XII,2). In sole enim illustratio veritatis, in luna autem, quaemenstruis suppletionibus deficit, mutabilitastemporalitatis accipitur. Sancta autem Ecclesia, quiasuperni luminis splendore protegitur, quasi sole vestitur,quia vero cuncta temporalia despicit, lunam sub pedibuspremit. Rursum sole persecutio designatur, sicut inEvangelio Veritas dicit, quod nata sine radicibus seminaorto sole aruerunt (Matth. XIII, 6), quia videlicet verbavitae in corde terrenorum hominum temporali momentovirentia, superveniente persecutionis ardore, siccantur.Rursum sole manifestae visionis ostensio designatur, sicutPropheta Dominum cunctorum oculis apparentemdenuntiat, dicens: In sole posuit tabernaculum suum (Psal.20

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!