12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

elatio deseruit, sed ad <strong>eu</strong>m consueta veniens, ut cognoscinequeat, vestem mutavit.50. Sciendum quoque est quod aliter haecpraepositos atque aliter subditos tentat. Praelatonamque in cogitationibus suggerit quia solo vitae meritosuper caeteros excrevit; et si qua ab eo bene aliquandogesta sunt, haec importune ejus animo objicit; et cumhunc Deo singulariter placuisse insinuat, quo faciliussuggesta persuadeat, ipsam ad testimonium potestatistraditae retributionem vocat, dicens quia nisi omnipotensD<strong>eu</strong>s te his hominibus meliorem cerneret, omnes hos subtuo regimine non dedisset; ejusque mox mentem erigit,viles atque inutiles eos qui subjecti sunt ostendit, ita utnullum jam quasi dignum respiciat cui aequanimiterloquatur. Unde et mox mentis tranquillitas in iramvertitur, quia dum cunctos despicit, dum sensum vitamqueomnium sine moderamine reprehendit, tanto effrenatiusse in iracundiam dilatat, quanto eos qui sibi commissisunt esse sibimet indignos putat.51. At contra cum subjectorum cor superbia instigat,hoc summopere nititur agere, ut sua acta considerarefunditus negligant, et semper tacitis cogitationibusrectoris sui judices fiant; qui dum in illo quodreprehendere debeant importune respiciunt, insemetipsis quod corrigant nunquam vident. Unde et tantoatrocius per<strong>eu</strong>nt, quanto a se oculos avertunt, quia inhujus vitae itinere offendentes corruunt, dum alibiintendunt. Et quidem peccatores se asserunt, nec tamentantum ut tam noxiae in regimine personae traderentur.Et dum ejus facta despiciunt, dum praecepta contemnunt,ad tantam usque insaniam devolvuntur, ut D<strong>eu</strong>m reshumanas curare non aestiment, quia ei qui quasi jurereprehenditur esse se commissos dolent. Sicque dumcontra rectorem superbiunt, etiam contra judiciaconditoris intumescunt; et dum pastoris sui vitamdijudicant, ipsam quoque sapientiam omnia disponentis41

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!